TILLIUS Joannes

TILLIUS Joannes
TILLIUS Joannes
sub Ferdinando Imperatore Dux Ligae militaris fortissimus, obiit in praelio ad Lechum Bavariae fluv. quô Gustavus Adolphus, Suecorum Rex superior fuit, A. C. 1631. Genitus autem est Martinô Tserclaes Dn. de Tilly, ex cuius Maioribus Iodocus fil. primogenitus Gedeonis Dn. in Osteel, et Marienhoven, qui obiit A. C. 1064. Dominos de Cruychenburg et Tilly prosevit, sicut alter Henricus Dn. in Gulpen, et Philippus Dominus in Beringen orsus est. Frater Generalis praefati Iacobus Tserclaes Comes de Tilly Wernerum genuit, ex Dorothea Ostfrisia Dn. de Falchenburg; cuius filius Ernestus Emericus sibi Mariam Comitem Lambergiam matrimoniô iunxit. Phil. Iac. Spenerus, Theatrô Nobil. Europ. Parte II. p. 87. Vide eundem Arte Heraldica Tom. II.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”